| Paucis post diebus Caesar auctor senatui fuit Vitellio | 3.19.1 |
| atque Veranio et Servaeo sacerdotia tribuendi: Fulcinio | |
| suffragium ad honores pollicitus monuit ne facundiam | |
| violentia praecipitaret. is finis fuit ulciscenda Germanici | |
| morte, non modo apud illos homines qui tum agebant etiam | 5 |
| secutis temporibus vario rumore iactata. adeo maxima | |
| quaeque ambigua sunt, dum alii quoquo modo audita pro | |
| compertis habent, alii vera in contrarium vertunt, et gliscit | |
| utrumque posteritate. at Drusus urbe egressus repetendis | |
| auspiciis mox ovans introiit. paucosque post dies Vipsania | 10 |
| mater eius excessit, una omnium Agrippae liberorum miti | |
| obitu: nam ceteros manifestum ferro vel creditum est | |
| veneno aut fame extinctos. |