| Inlustrium domuum adversa (etenim haud multum | 3.24.1 |
| distanti tempore Calpurnii Pisonem, Aemilii Lepidam ami- | |
| serant) solacio adfecit D. Silanus Iuniae familiae redditus. | |
| casum eius paucis repetam. ut valida divo Augusto in rem | |
| publicam fortuna ita domi improspera fuit ob impudicitiam | 5 |
| filiae ac neptis quas urbe depulit, adulterosque earum morte | |
| aut fuga punivit. nam culpam inter viros ac feminas vul- | |
| gatam gravi nomine laesarum religionum ac violatae maie- | |
| statis appellando clementiam maiorum suasque ipse leges | |
| egrediebatur. sed aliorum exitus simul cetera illius aetatis | 10 |
| memorabo si effectis in quae tetendi plures ad curas vitam | |
| produxero. D. Silanus in nepti Augusti adulter, quam- | |
| quam non ultra foret saevitum quam ut amicitia Caesaris | |
| prohiberetur, exilium sibi demonstrari intellexit, nec nisi | |
| Tiberio imperitante deprecari senatum ac principem ausus | 15 |
| est M. Silani fratris potentia, qui per insignem nobilitatem | |
| et eloquentiam praecellebat. sed Tiberius gratis agenti | |
| Silano patribus coram respondit se quoque laetari quod | |
| frater eius e peregrinatione longinqua revertisset, idque | |
| iure licitum quia non senatus consulto non lege pulsus | 20 |
| foret: sibi tamen adversus eum integras parentis sui offen- | |
| siones neque reditu Silani dissoluta quae Augustus voluisset. | |
| fuit posthac in urbe neque honores adeptus est. |