| Exim promptum quod multorum intimis questibus | 3.36.1 |
| tegebatur. incedebat enim deterrimo cuique licentia impune | |
| probra et invidiam in bonos excitandi arrepta imagine Cae- | |
| saris; libertique etiam ac servi, patrono vel domino cum | |
| voces, cum manus intentarent, ultro metuebantur. igitur C. | 5 |
| Cestius senator disseruit principes quidem instar deorum | |
| esse, sed neque a diis nisi iustas supplicum preces audiri | |
| neque quemquam in Capitolium aliave urbis templa perfu- | |
| gere ut eo subsidio ad flagitia utatur. abolitas leges et fun- | |
| ditus versas, ubi in foro, in limine curiae ab Annia Rufilla, | 10 |
| quam fraudis sub iudice damnavisset, probra sibi et minae | |
| intendantur, neque ipse audeat ius experiri ob effigiem im- | |
| peratoris oppositam. haud dissimilia alii et quidam atrociora | |
| circumstrepebant, precabanturque Drusum daret ultionis | |
| exemplum, donec accitam convictamque attineri publica cu- | 15 |
| stodia iussit. |