| At Romae non Treviros modo et Aeduos sed quat- | 3.44.1 |
| tuor et sexaginta Galliarum civitates descivisse, adsumptos | |
| in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos | |
| famae, in maius credita. optumus quisque rei publicae cura | |
| maerebat: multi odio praesentium et cupidine mutationis suis | 5 |
| quoque periculis laetabantur increpabantque Tiberium quod | |
| in tanto rerum motu libellis accusatorum insumeret operam. | |
| an Sacrovirum maiestatis crimine reum in senatu fore? | |
| extitisse tandem viros qui cruentas epistulas armis cohibe- | |
| rent. miseram pacem vel bello bene mutari. tanto impensius | 10 |
| in securitatem compositus, neque loco neque vultu mutato, | |
| sed ut solitum per illos dies egit, altitudine animi, an compe- | |
| rerat modica esse et vulgatis leviora. |