| Et Iunia sexagesimo quarto post Philippensem aciem | 3.76.1 |
| anno supremum diem explevit, Catone avunculo genita, | |
| C. Cassii uxor, M. Bruti soror. testamentum eius multo | |
| apud vulgum rumore fuit, quia in magnis opibus cum ferme | |
| cunctos proceres cum honore nominavisset Caesarem omi- | 5 |
| sit. quod civiliter acceptum neque prohibuit quo minus | |
| laudatione pro rostris ceterisque sollemnibus funus cohone- | |
| staretur. viginti clarissimarum familiarum imagines antelatae | |
| sunt, Manlii, Quinctii aliaque eiusdem nobilitatis nomina. | |
| sed praefulgebant Cassius atque Brutus eo ipso quod effigies | 10 |
| eorum non visebantur. |