Et Iunia sexagesimo quarto post Philippensem aciem 3.76.1
anno supremum diem explevit, Catone avunculo genita,
C. Cassii uxor, M. Bruti soror. testamentum eius multo
apud vulgum rumore fuit, quia in magnis opibus cum ferme
cunctos proceres cum honore nominavisset Caesarem omi- 5
sit. quod civiliter acceptum neque prohibuit quo minus
laudatione pro rostris ceterisque sollemnibus funus cohone-
staretur. viginti clarissimarum familiarum imagines antelatae
sunt, Manlii, Quinctii aliaque eiusdem nobilitatis nomina.
sed praefulgebant Cassius atque Brutus eo ipso quod effigies 10
eorum non visebantur.