| Isdem consulibus miseriarum ac saevitiae exemplum | 4.28.1 |
| atrox, reus pater, accusator filius (nomen utrique Vibius | |
| Serenus) in senatum inducti sunt. ab exilio retractus | |
| inluvieque ac squalore obsitus et tum catena vinctus pater | |
| oranti filio comparatur. adulescens multis munditiis, alacri | 5 |
| vultu, structas principi insidias, missos in Galliam conci- | |
| tores belli index idem et testis dicebat, adnectebatque | |
| Caecilium Cornutum praetorium ministravisse pecuniam; | |
| qui taedio curarum et quia periculum pro exitio habebatur | |
| mortem in se festinavit. at contra reus nihil infracto | 10 |
| animo obversus in filium quatere vincla, vocare ultores | |
| deos ut sibi quidem redderent exilium ubi procul tali | |
| more ageret, filium autem quandoque supplicia sequerentur. | |
| adseverabatque innocentem Cornutum et falso exterritum; | |
| idque facile intellectu si proderentur alii: non enim se | 15 |
| caedem principis et res novas uno socio cogitasse. |