| His tam adsiduis tamque maestis modica laetitia | 4.31.1 |
| intericitur, quod C. Cominium equitem Romanum, pro- | |
| brosi in se carminis convictum, Caesar precibus fratris qui | |
| senator erat concessit. quo magis mirum habebatur gna- | |
| rum meliorum et quae fama clementiam sequeretur tri- | 5 |
| stiora malle. neque enim socordia peccabat; nec occultum | |
| est, quando ex veritate, quando adumbrata laetitia facta | |
| imperatorum celebrentur. quin ipse, compositus alias et | |
| velut eluctantium verborum, solutius promptiusque eloque- | |
| batur quotiens subveniret. at P. Suillium quaestorem | 10 |
| quondam Germanici, cum Italia arceretur convictus pecu- | |
| niam ob rem iudicandam cepisse, amovendum in insulam | |
| censuit, tanta contentione animi ut iure iurando obstrin- | |
| geret e re publica id esse. quod aspere acceptum ad prae- | |
| sens mox in laudem vertit regresso Suillio; quem vidit | 15 |
| sequens aetas praepotentem, venalem et Claudii principis | |
| amicitia diu prospere, numquam bene usum. eadem poena | |
| in Catum Firmium senatorem statuitur, tamquam falsis | |
| maiestatis criminibus sororem petivisset. Catus, ut rettuli, | |
| Libonem inlexerat insidiis, deinde indicio perculerat. eius | 20 |
| operae memor Tiberius sed alia praetendens exilium de- | |
| precatus est: quo minus senatu pelleretur non obstitit. |