| Auditae dehinc Lacedaemoniorum et Messeniorum | 4.43.1 |
| legationes de iure templi Dianae Limnatidis, quod suis a | |
| maioribus suaque in terra dicatum Lacedaemonii firmabant | |
| annalium memoria vatumque carminibus, sed Macedonis | |
| Philippi cum quo bellassent armis ademptum ac post | 5 |
| C. Caesaris et M. Antonii sententia redditum. contra | |
| Messenii veterem inter Herculis posteros divisionem Pelo- | |
| ponnesi protulere, suoque regi Denthaliatem agrum in quo | |
| id delubrum cessisse; monimentaque eius rei sculpta saxis | |
| et aere prisco manere. quod si vatum, annalium ad testi- | 10 |
| monia vocentur, pluris sibi ac locupletiores esse; neque | |
| Philippum potentia sed ex vero statuisse: idem regis Anti- | |
| goni, idem imperatoris Mummii iudicium; sic Milesios | |
| permisso publice arbitrio, postremo Atidium Geminum | |
| praetorem Achaiae decrevisse. ita secundum Messenios | 15 |
| datum. et Segestani aedem Veneris montem apud Erycum, | |
| vetustate dilapsam, restaurari postulavere, nota memorantes | |
| de origine eius et laeta Tiberio. suscepit curam libens | |
| ut consanguineus. tunc tractatae Massiliensium preces | |
| probatumque P. Rutilii exemplum; namque eum legibus | 20 |
| pulsum civem sibi Zmyrnaei addiderant. quo iure Vul- | |
| cacius Moschus exul in Massiliensis receptus bona sua rei | |
| publicae eorum et patriae reliquerat. |