| Lentulo Gaetulico C. Calvisio consulibus decreta | 4.46.1 |
| triumphi insignia Poppaeo Sabino contusis Thraecum gen- | |
| tibus, qui montium editis incultu atque eo ferocius agita- | |
| bant. causa motus super hominum ingenium, quod pati | |
| dilectus et validissimum quemque militiae nostrae dare | 5 |
| aspernabantur, ne regibus quidem parere nisi ex libidine | |
| soliti, aut si mitterent auxilia, suos ductores praeficere nec | |
| nisi adversum accolas belligerare. ac tum rumor incesserat | |
| fore ut disiecti aliisque nationibus permixti diversas in | |
| terras traherentur. sed antequam arma inciperent, misere | 10 |
| legatos amicitiam obsequiumque memoraturos, et mansura | |
| haec si nullo novo onere temptarentur: sin ut victis servi- | |
| tium indiceretur, esse sibi ferrum et iuventutem et promptum | |
| libertati aut ad mortem animum. simul castella rupibus | |
| indita conlatosque illuc parentes et coniuges ostentabant | 15 |
| bellumque impeditum arduum cruentum minitabantur. |