M. Licinio L. Calpurnio consulibus ingentium bel-
|
4.62.1
|
lorum cladem aequavit malum improvisum: eius initium
|
|
simul et finis extitit. nam coepto apud Fidenam amphitheatro
|
|
Atilius quidam libertini generis, quo spectaculum gladiatorum
|
|
celebraret, neque fundamenta per solidum subdidit neque
|
5
|
firmis nexibus ligneam compagem superstruxit, ut qui non
|
|
abundantia pecuniae nec municipali ambitione sed in sor-
|
|
didam mercedem id negotium quaesivisset. adfluxere avidi
|
|
talium, imperitante Tiberio procul voluptatibus habiti, virile
|
|
ac muliebre secus, omnis aetas, ob propinquitatem loci effu-
|
10
|
sius; unde gravior pestis fuit, conferta mole, dein convulsa,
|
|
dum ruit intus aut in exteriora effunditur immensamque vim
|
|
mortalium, spectaculo intentos aut qui circum adstabant,
|
|
praeceps trahit atque operit. et illi quidem quos principium
|
|
stragis in mortem adflixerat, ut tali sorte, cruciatum effugere:
|
15
|
miserandi magis quos abrupta parte corporis nondum vita
|
|
deseruerat; qui per diem visu, per noctem ululatibus et
|
|
gemitu coniuges aut liberos noscebant. iam ceteri fama
|
|
exciti, hic fratrem, propinquum ille, alius parentes lamentari.
|
|
etiam quorum diversa de causa amici aut necessarii aberant,
|
20
|
pavere tamen; nequedum comperto quos illa vis perculisset,
|
|
latior ex incerto metus.
|
|