| M. Licinio L. Calpurnio consulibus ingentium bel- | 4.62.1 |
| lorum cladem aequavit malum improvisum: eius initium | |
| simul et finis extitit. nam coepto apud Fidenam amphitheatro | |
| Atilius quidam libertini generis, quo spectaculum gladiatorum | |
| celebraret, neque fundamenta per solidum subdidit neque | 5 |
| firmis nexibus ligneam compagem superstruxit, ut qui non | |
| abundantia pecuniae nec municipali ambitione sed in sor- | |
| didam mercedem id negotium quaesivisset. adfluxere avidi | |
| talium, imperitante Tiberio procul voluptatibus habiti, virile | |
| ac muliebre secus, omnis aetas, ob propinquitatem loci effu- | 10 |
| sius; unde gravior pestis fuit, conferta mole, dein convulsa, | |
| dum ruit intus aut in exteriora effunditur immensamque vim | |
| mortalium, spectaculo intentos aut qui circum adstabant, | |
| praeceps trahit atque operit. et illi quidem quos principium | |
| stragis in mortem adflixerat, ut tali sorte, cruciatum effugere: | 15 |
| miserandi magis quos abrupta parte corporis nondum vita | |
| deseruerat; qui per diem visu, per noctem ululatibus et | |
| gemitu coniuges aut liberos noscebant. iam ceteri fama | |
| exciti, hic fratrem, propinquum ille, alius parentes lamentari. | |
| etiam quorum diversa de causa amici aut necessarii aberant, | 20 |
| pavere tamen; nequedum comperto quos illa vis perculisset, | |
| latior ex incerto metus. |