| Sed ut studia procerum et largitio principis adversum | 4.66.1 |
| casus solacium tulerant, ita accusatorum maior in dies | |
| et infestior vis sine levamento grassabatur; corripueratque | |
| Varum Quintilium, divitem et Caesari propinquum, Domi- | |
| tius Afer, Claudiae Pulchrae matris eius condemnator, nullo | 5 |
| mirante quod diu egens et parto nuper praemio male usus | |
| plura ad flagitia accingeretur. Publium Dolabellam socium | |
| delationis extitisse miraculo erat, quia claris maioribus et | |
| Varo conexus suam ipse nobilitatem, suum sanguinem | |
| perditum ibat. restitit tamen senatus et opperiendum | 10 |
| imperatorem censuit, quod unum urgentium malorum suffu- | |
| gium in tempus erat. |