| Iunio Silano et Silio Nerva consulibus foedum anni | 4.68.1 |
| principium incessit tracto in carcerem inlustri equite Romano | |
| Titio Sabino ob amicitiam Germanici: neque enim omiserat | |
| coniugem liberosque eius percolere, sectator domi, comes in | |
| publico, post tot clientes unus eoque apud bonos laudatus | 5 |
| et gravis iniquis. hunc Latinius Latiaris, Porcius Cato, | |
| Petilius Rufus, M. Opsius praetura functi adgrediuntur, | |
| cupidine consulatus ad quem non nisi per Seianum aditus; | |
| neque Seiani voluntas nisi scelere quaerebatur. compositum | |
| inter ipsos ut Latiaris, qui modico usu Sabinum contingebat, | 10 |
| strueret dolum, ceteri testes adessent, deinde accusationem | |
| inciperent. igitur Latiaris iacere fortuitos primum sermones, | |
| mox laudare constantiam quod non, ut ceteri, florentis | |
| domus amicus adflictam deseruisset; simul honora de | |
| Germanico, Agrippinam miserans, disserebat. et postquam | 15 |
| Sabinus, ut sunt molles in calamitate mortalium animi, effu- | |
| dit lacrimas, iunxit questus, audentius iam onerat Seianum, | |
| saevitiam, superbiam, spes eius; ne in Tiberium quidem | |
| convicio abstinet; iique sermones tamquam vetita miscuis- | |
| sent speciem artae amicitiae fecere. ac iam ultro Sabinus | 20 |
| quaerere Latiarem, ventitare domum, dolores suos quasi ad | |
| fidissimum deferre. |