| Fine anni Geminius, Celsus, Pompeius, equites | 6.14.1 |
| Romani, cecidere coniurationis crimine; ex quis Geminius | |
| prodigentia opum ac mollitia vitae amicus Seiano, nihil ad | |
| serium. et Iulius Celsus tribunus in vinclis laxatam catenam | |
| et circumdatam in diversum tendens suam ipse cervicem per- | 5 |
| fregit. at Rubrio Fabato, tamquam desperatis rebus Roma- | |
| nis Parthorum ad misericordiam fugeret, custodes additi. | |
| sane is repertus apud fretum Siciliae retractusque per cen- | |
| turionem nullas probabilis causas longinquae peregrinatio- | |
| nis adferebat: mansit tamen incolumis oblivione magis | 10 |
| quam clementia. |