| Consultatum ibi de remedio; etenim nuntiabatur | 1.36.1 |
| parari legatos qui superiorem exercitum ad causam eandem | |
| traherent; destinatum excidio Vbiorum oppidum, imbutas- | |
| que praeda manus in direptionem Galliarum erupturas. | |
| augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omit- | 5 |
| teretur ripa, invasurus hostis: at si auxilia et socii adver- | |
| sum abscedentis legiones armarentur, civile bellum suscipi. | |
| periculosa severitas, flagitiosa largitio: seu nihil militi sive | |
| omnia concedentur in ancipiti res publica. igitur volutatis | |
| inter se rationibus placitum ut epistulae nomine principis | 10 |
| scriberentur: missionem dari vicena stipendia meritis, ex- | |
| auctorari qui sena dena fecissent ac retineri sub vexillo | |
| ceterorum inmunes nisi propulsandi hostis, legata quae | |
| petiverant exsolvi duplicarique. |