| Sed mihi haec ac talia audienti in incerto iudicium | 6.22.1 |
| est fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte | |
| volvantur. quippe sapientissimos veterum quique sectam | |
| eorum aemulantur diversos reperies, ac multis insitam opi- | |
| nionem non initia nostri, non finem, non denique homines | 5 |
| dis curae; ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud dete- | |
| riores esse. contra alii fatum quidem congruere rebus pu- | |
| tant, sed non e vagis stellis, verum apud principia et nexus | |
| naturalium causarum; ac tamen electionem vitae nobis re- | |
| linquunt, quam ubi elegeris, certum imminentium ordinem. | 10 |
| neque mala vel bona quae vulgus putet: multos qui con- | |
| flictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam | |
| magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam con- | |
| stanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur. ceterum | |
| plurimis mortalium non eximitur quin primo cuiusque ortu | 15 |
| ventura destinentur, sed quaedam secus quam dicta sint | |
| cadere fallaciis ignara dicentium: ita corrumpi fidem artis | |
| cuius clara documenta et antiqua aetas et nostra tulerit. | |
| quippe a filio eiusdem Thrasulli praedictum Neronis impe- | |
| rium in tempore memorabitur, ne nunc incepto longius | 20 |
| abierim. |