| Quin et invectus in defunctum probra corporis, | 6.24.1 |
| exitiabilem in suos, infensum rei publicae animum obiecit | |
| recitarique factorum dictorumque eius descripta per dies | |
| iussit, quo non aliud atrocius visum: adstitisse tot per | |
| annos, qui vultum, gemitus, occultum etiam murmur exci- | 5 |
| perent, et potuisse avum audire, legere, in publicum promere | |
| vix fides, nisi quod Attii centurionis et Didymi liberti epi- | |
| stulae servorum nomina praeferebant, ut quis egredientem | |
| cubiculo Drusum pulsaverat, exterruerat. etiam sua verba | |
| centurio saevitiae plena, tamquam egregium, vocesque de- | 10 |
| ficientis adiecerat, quis primo [alienationem mentis simu- | |
| lans] quasi per dementiam funesta Tiberio, mox, ubi exspes | |
| vitae fuit, meditatas compositasque diras imprecabatur, ut, | |
| quem ad modum nurum filiumque fratris et nepotes do- | |
| mumque omnem caedibus complevisset, ita poenas nomini | 15 |
| generique maiorum et posteris exolveret. obturbabant | |
| quidem patres specie detestandi: sed penetrabat pavor et | |
| admiratio, callidum olim et tegendis sceleribus obscurum | |
| huc confidentiae venisse ut tamquam dimotis parietibus | |
| ostenderet nepotem sub verbere centurionis, inter servorum | 20 |
| ictus extrema vitae alimenta frustra orantem. |