| Quintus Plautius Sex. Papinius consules sequuntur. | 6.40.1 |
| eo anno neque quod L. Aruseius * * * morte adfecti forent, | |
| adsuetudine malorum ut atrox advertebatur, sed exterruit | |
| quod Vibulenus Agrippa eques Romanus, cum perorassent | |
| accusatores, in ipsa curia depromptum sinu venenum hausit | 5 |
| prolapsusque ac moribundus festinatis lictorum manibus in | |
| carcerem raptus est faucesque iam exanimis laqueo vexatae. | |
| ne Tigranes quidem, Armenia quondam potitus ac tunc | |
| reus, nomine regio supplicia civium effugit. at C. Galba | |
| consularis et duo Blaesi voluntario exitu cecidere, Galba | 10 |
| tristibus Caesaris litteris provinciam sortiri prohibitus: | |
| Blaesis sacerdotia, integra eorum domo destinata, convulsa | |
| distulerat, tunc ut vacua contulit in alios; quod signum | |
| mortis intellexere et executi sunt. et Aemilia Lepida, quam | |
| iuveni Druso nuptam rettuli, crebris criminibus maritum | 15 |
| insectata, quamquam intestabilis, tamen impunita agebat, | |
| dum superfuit pater Lepidus: post a delatoribus corripitur | |
| ob servum adulterum, nec dubitabatur de flagitio: ergo | |
| omissa defensione finem vitae sibi posuit. |