| Continuus inde et saevus accusandis reis Suillius | 11.5.1 |
| multique audaciae eius aemuli; nam cuncta legum et magi- | |
| stratuum munia in se trahens princeps materiam praedandi | |
| patefecerat. nec quicquam publicae mercis tam venale fuit | |
| quam advocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques | 5 |
| Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et | |
| cognita praevaricatione ferro in domo eius incubuerit. igitur | |
| incipiente C. Silio consule designato, cuius de potentia <et> | |
| exitio in tempore memorabo, consurgunt patres legemque | |
| Cinciam flagitant, qua cavetur antiquitus ne quis ob causam | 10 |
| orandam pecuniam donumve accipiat. |