| Haud sum ignarus fabulosum visum iri tantum ullis | 11.27.1 |
| mortalium securitatis fuisse in civitate omnium gnara et nihil | |
| reticente, nedum consulem designatum cum uxore principis, | |
| praedicta die, adhibitis qui obsignarent, velut suscipiendorum | |
| liberorum causa convenisse, atque illam audisse auspicum | 5 |
| verba, subisse, sacrificasse apud deos; discubitum inter con- | |
| vivas, oscula complexus, noctem denique actam licentia | |
| coniugali. sed nihil compositum miraculi causa, verum | |
| audita scriptaque senioribus tradam. |