| Exim Calpurnia (id paelici nomen), ubi datum | 11.30.1 |
| secretum, genibus Caesaris provoluta nupsisse Messalinam | |
| Silio exclamat; simul Cleopatram, quae id opperiens | |
| adstabat, an comperisset interrogat, atque illa adnuente cieri | |
| Narcissum postulat. is veniam in praeteritum petens quod | 5 |
| ei Vettios, Plautios dissimulavisset, nec nunc adulteria | |
| obiecturum ait, ne domum servitia et ceteros fortunae | |
| paratus reposceret. frueretur immo his set redderet uxorem | |
| rumperetque tabulas nuptialis. 'an discidium' inquit 'tuum | |
| nosti? nam matrimonium Silii vidit populus et senatus et | 10 |
| miles; ac ni propere agis, tenet urbem maritus.' |