| Non rumor interea, sed undique nuntii incedunt, qui | 11.32.1 |
| gnara Claudio cuncta et venire promptum ultioni adferrent. | |
| igitur Messalina Lucullianos in hortos, Silius dissimulando | |
| metu ad munia fori digrediuntur. ceteris passim dilabentibus | |
| adfuere centuriones, inditaque sunt vincla, ut quis reperie- | 5 |
| batur in publico aut per latebras. Messalina tamen, quam- | |
| quam res adversae consilium eximerent, ire obviam et aspici a | |
| marito, quod saepe subsidium habuerat, haud segniter intendit | |
| misitque ut Britannicus et Octavia in complexum patris | |
| pergerent. et Vibidiam, virginum Vestalium vetustissimam, | 10 |
| oravit pontificis maximi auris adire, clementiam expetere. | |
| atque interim, tribus omnino comitantibus—id repente | |
| solitudinis erat—spatium urbis pedibus emensa, vehiculo, | |
| quo purgamenta hortorum eripiuntur, Ostiensem viam intrat | |
| nulla cuiusquam misericordia quia flagitiorum deformitas | 15 |
| praevalebat. |