| Crebra post haec fama fuit, inter diversas principis | 11.34.1 |
| voces, cum modo incusaret flagitia uxoris, aliquando ad | |
| memoriam coniugii et infantiam liberorum revolveretur, | |
| non aliud prolocutum Vitellium quam 'o facinus! o scelus!' | |
| instabat quidem Narcissus aperire ambages et veri copiam | 5 |
| facere: sed non ideo pervicit quin suspensa et quo duceren- | |
| tur inclinatura responderet exemploque eius Largus Caecina | |
| uteretur. et iam erat in aspectu Messalina clamitabatque | |
| audiret Octaviae et Britannici matrem, cum obstrepere | |
| accusator, Silium et nuptias referens; simul codicillos | 10 |
| libidinum indices tradidit, quis visus Caesaris averteret. | |
| nec multo post urbem ingredienti offerebantur communes | |
| liberi, nisi Narcissus amoveri eos iussisset. Vibidiam | |
| depellere nequivit quin multa cum invidia flagitaret ne | |
| indefensa coniunx exitio daretur. igitur auditurum princi- | 15 |
| pem et fore diluendi criminis facultatem respondit: iret | |
| interim virgo et sacra capesseret. |