| Immotum adversus eos sermones fixumque Tiberio | 1.47.1 |
| fuit non omittere caput rerum neque se remque publicam | |
| in casum dare. multa quippe et diversa angebant: validior | |
| per Germaniam exercitus, propior apud Pannoniam; ille | |
| Galliarum opibus subnixus, hic Italiae inminens: quos | 5 |
| igitur anteferret? ac ne postpositi contumelia incenderentur. | |
| at per filios pariter adiri maiestate salva, cui maior e longin- | |
| quo reverentia. simul adulescentibus excusatum quaedam | |
| ad patrem reicere, resistentisque Germanico aut Druso | |
| posse a se mitigari vel infringi: quod aliud subsidium si | 10 |
| imperatorem sprevissent? ceterum ut iam iamque iturus | |
| legit comites, conquisivit impedimenta, adornavit navis: | |
| mox hiemem aut negotia varie causatus primo prudentis, | |
| dein vulgum, diutissime provincias fefellit. |