| Ac primo Radamistus in amplexus eius effusus | 12.47.1 |
| simulare obsequium, socerum ac parentem appellare; adicit | |
| ius iurandum, non ferro, non veneno vim adlaturum; simul | |
| in lucum propinquum trahit, provisum illic sacrificii paratum | |
| dictitans, ut diis testibus pax firmaretur. mos est regibus, | 5 |
| quoties in societatem coeant, implicare dextras pollicesque | |
| inter se vincire nodoque praestringere: mox ubi sanguis in | |
| artus <se> extremos suffuderit, levi ictu cruorem eliciunt atque | |
| invicem lambunt. id foedus arcanum habetur quasi mutuo | |
| cruore sacratum. sed tunc qui ea vincla admovebat, deci- | 10 |
| disse simulans genua Mithridatis invadit ipsumque pro- | |
| sternit; simulque concursu plurium iniciuntur catenae. ac | |
| compede, quod dedecorum barbaris, trahebatur; mox quia | |
| vulgus duro imperio habitum, probra ac verbera intentabat. | |
| et erant contra qui tantam fortunae commutationem misera- | 15 |
| rentur; secutaque cum parvis liberis coniunx cuncta lamen- | |
| tatione complebat. diversis et contectis vehiculis abduntur, | |
| dum Pharasmanis iussa exquirerentur. illi cupido regni | |
| fratre et filia potior animusque sceleribus paratus; visui | |
| tamen consuluit, ne coram interficeret. et Radamistus, | 20 |
| quasi iuris iurandi memor, non ferrum, non venenum in | |
| sororem et patruum expromit, sed proiectos in humum et | |
| veste multa gravique opertos necat. filii quoque Mithri- | |
| datis quod caedibus parentum inlacrimaverant trucidati | |
| sunt. | 25 |