| Erat Cappadociae procurator Iulius Paelignus, igna- | 12.49.1 |
| via animi et deridiculo corporis iuxta despiciendus, sed | |
| Claudio perquam familiaris, cum privatus olim conversatione | |
| scurrarum iners otium oblectaret. is Paelignus auxiliis pro- | |
| vincialium contractis tamquam reciperaturus Armeniam, | 5 |
| dum socios magis quam hostis praedatur, abscessu suorum | |
| et incursantibus barbaris praesidii egens ad Radamistum | |
| venit; donisque eius evictus ultro regium insigne sumere | |
| cohortatur sumentique adest auctor et satelles. quod ubi | |
| turpi fama divulgatum, ne ceteri quoque ex Paeligno con- | 10 |
| iectarentur, Helvidius Priscus legatus cum legione mittitur | |
| rebus turbidis pro tempore ut consuleret. igitur propere | |
| montem Taurum transgressus moderatione plura quam vi | |
| composuerat, cum rediret in Syriam iubetur ne initium | |
| belli adversus Parthos existeret. | 15 |