| Sed perfecto spectaculo apertum aquarum iter. | 12.57.1 |
| incuria operis manifesta fuit, haud satis depressi ad lacus | |
| ima vel media. eoque tempore interiecto altius effossi | |
| specus, et contrahendae rursum multitudini gladiatorum | |
| spectaculum editur, inditis pontibus pedestrem ad pugnam. | 5 |
| quin et convivium effluvio lacus adpositum magna formi- | |
| dine cunctos adfecit, quia vis aquarum prorumpens proxima | |
| trahebat, convulsis ulterioribus aut fragore et sonitu exter- | |
| ritis. simul Agrippina trepidatione principis usa ministrum | |
| operis Narcissum incusat cupidinis ac praedarum. nec | 10 |
| ille reticet, impotentiam muliebrem nimiasque spes eius | |
| arguens. |