| Diversa omnium, quae umquam accidere, civilium | 1.49.1 |
| armorum facies. non proelio, non adversis e castris, sed | |
| isdem e cubilibus, quos simul vescentis dies, simul quietos | |
| nox habuerat, discedunt in partis, ingerunt tela. clamor | |
| vulnera sanguis palam, causa in occulto; cetera fors regit. | 5 |
| et quidam bonorum caesi, postquam intellecto in quos sae- | |
| viretur pessimi quoque arma rapuerant. neque legatus aut | |
| tribunus moderator adfuit: permissa vulgo licentia atque | |
| ultio et satietas. mox ingressus castra Germanicus, non | |
| medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans, | 10 |
| cremari corpora iubet. | |
| Truces etiam tum animos cupido involat eundi in hostem, | |
| piaculum furoris; nec aliter posse placari commilitonum ma- | |
| nis quam si pectoribus impiis honesta vulnera accepissent. | |
| sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte tramittit | 15 |
| duodecim milia e legionibus, sex et viginti socias cohor- | |
| tis, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata mo- | |
| destia fuit. |