| Fine anni turbidis rumoribus prorupisse rursum Par- | 13.6.1 |
| thos et rapi Armeniam adlatum est, pulso Radamisto, qui | |
| saepe regni eius potitus, dein profugus, tum quoque bellum | |
| deseruerat. igitur in urbe sermonum avida, quem ad | |
| modum princeps vix septemdecim annos egressus suscipere | 5 |
| eam molem aut propulsare posset, quod subsidium in eo | |
| qui a femina regeretur, num proelia quoque et obpugna- | |
| tiones urbium et cetera belli per magistros administrari | |
| possent, anquirebant. contra alii melius evenisse disserunt | |
| quam si invalidus senecta et ignavia Claudius militiae ad | 10 |
| labores vocaretur, servilibus iussis obtemperaturus. Burrum | |
| tamen et Senecam multarum rerum experientia cognitos; | |
| et imperatori quantum ad robur deesse, cum octavo decimo | |
| aetatis anno Cn. Pompeius, nono decimo Caesar Octavianus | |
| civilia bella sustinuerint? pleraque in summa fortuna au- | 15 |
| spiciis et consiliis quam telis et manibus geri. daturum | |
| plane documentum honestis an secus amicis uteretur, si | |
| ducem amota invidia egregium quam si pecuniosum et | |
| gratia subnixum per ambitum deligeret. |