| Nuntiata ea Tiberium laetitia curaque adfecere: gau- | 1.52.1 |
| debat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis et | |
| missione festinata favorem militum quaesivisset, bellica quo- | |
| que Germanici gloria angebatur. rettulit tamen ad senatum | |
| de rebus gestis multaque de virtute eius memoravit, magis | 5 |
| in speciem verbis adornata quam ut penitus sentire credere- | |
| tur. paucioribus Drusum et finem Illyrici motus laudavit, | |
| sed intentior et fida oratione. cunctaque quae Germanicus | |
| indulserat servavit etiam apud Pannonicos exercitus. |