| Deferuntur dehinc consensisse Pallas ac Burrus ut | 13.23.1 |
| Cornelius Sulla claritudine generis et adfinitate Claudii, cui | |
| per nuptias Antoniae gener erat, ad imperium vocaretur. | |
| eius accusationis auctor extitit Paetus quidam, exercendis | |
| apud aerarium sectionibus famosus et tum vanitatis mani- | 5 |
| festus. nec tam grata Pallantis innocentia quam gravis | |
| superbia fuit: quippe nominatis libertis eius quos conscios | |
| haberet respondit nihil umquam se domi nisi nutu aut manu | |
| significasse, vel si plura demonstranda essent, scripto usum | |
| ne vocem consociaret. Burrus quamvis reus inter iudices | 10 |
| sententiam dixit. exiliumque accusatori inrogatum et tabu- | |
| lae exustae sunt quibus oblitterata aerarii nomina retra- | |
| hebat. |