| Varie habita ac saepe mutata eius rei forma. nam | 13.29.1 |
| Augustus senatui permisit deligere praefectos; deinde | |
| ambitu suffragiorum suspecto, sorte ducebantur ex numero | |
| praetorum qui praeessent. neque id diu mansit, quia sors | |
| deerrabat ad parum idoneos. tunc Claudius quaestores | 5 |
| rursum imposuit iisque, ne metu offensionum segnius | |
| consulerent, extra ordinem honores promisit: sed deerat | |
| robur aetatis eum primum magistratum capessentibus. | |
| igitur Nero praetura perfunctos et experientia probatos | |
| delegit. | 10 |