Nerone iterum L. Pisone consulibus pauca memoria
|
13.31.1
|
digna evenere, nisi cui libeat laudandis fundamentis et
|
|
trabibus, quis molem amphitheatri apud campum Martis
|
|
Caesar extruxerat, volumina implere, cum ex dignitate
|
|
populi Romani repertum sit res inlustris annalibus, talia
|
5
|
diurnis urbis actis mandare. ceterum coloniae Capua
|
|
atque Nuceria additis veteranis firmatae sunt, plebeique
|
|
congiarium quadringeni nummi viritim dati, et sestertium
|
|
quadringenties aerario inlatum est ad retinendam populi
|
|
fidem. vectigal quoque quintae et vicesimae venalium
|
10
|
mancipiorum remissum, specie magis quam vi, quia cum
|
|
venditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus
|
|
adcrescebat. et edixit Caesar, ne quis magistratus aut
|
|
procurator in provincia <quam> obtineret spectaculum gladia-
|
|
torum aut ferarum aut quod aliud ludicrum ederet. nam
|
15
|
ante non minus tali largitione quam corripiendis pecuniis
|
|
subiectos adfligebant, dum quae libidine deliquerant ambitu
|
|
propugnant.
|
|