| Non referrem vulgarissimum senatus consultum quo | 13.49.1 |
| civitati Syracusanorum egredi numerum edendis gladiato- | |
| ribus finitum permittebatur, nisi Paetus Thrasea contra | |
| dixisset praebuissetque materiem obtrectatoribus arguendae | |
| sententiae. cur enim, si rem publicam egere libertate sena- | 5 |
| toria crederet, tam levia consectaretur? quin de bello aut | |
| pace, de vectigalibus et legibus, quibusque aliis <res> Romana | |
| contineretur, suaderet dissuaderetve? licere patribus, quoties | |
| ius dicendae sententiae accepissent, quae vellent expromere | |
| relationemque in ea postulare. an solum emendatione | 10 |
| dignum, ne Syracusis spectacula largius ederentur: cetera | |
| per omnis imperii partis perinde egregia quam si non Nero | |
| sed Thrasea regimen eorum teneret? quod si summa dis- | |
| simulatione transmitterentur, quanto magis inanibus absti- | |
| nendum? Thrasea contra, rationem poscentibus amicis, | 15 |
| non praesentium ignarum respondebat eius modi consulta | |
| corrigere, sed patrum honori dare, ut manifestum fieret | |
| magnarum rerum curam non dissimulaturos qui animum | |
| etiam levissimis adverterent. |