| Ergo edixit princeps ut leges cuiusque publici, | 13.51.1 |
| occultae ad id tempus, proscriberentur; omissas petitiones | |
| non ultra annum resumerent; Romae praetor, per provincias | |
| qui pro praetore aut consule essent iura adversus publicanos | |
| extra ordinem redderent; militibus immunitas servaretur, | 5 |
| nisi in iis quae veno exercerent; aliaque admodum aequa | |
| quae brevi servata dein frustra habita sunt. manet tamen | |
| abolitio quadragesimae quinquagesimaeque et quae alia ex- | |
| actionibus inlicitis nomina publicani invenerant. temperata | |
| apud transmarinas provincias frumenti subvectio, et ne | 10 |
| censibus negotiatorum naves adscriberentur tributumque pro | |
| illis penderent constitutum. |