| Druso Caesare C. Norbano consulibus decernitur | 1.55.1 |
| Germanico triumphus manente bello; quod quamquam in | |
| aestatem summa ope parabat, initio veris et repentino in | |
| Chattos excursu praecepit. nam spes incesserat dissidere | |
| hostem in Arminium ac Segestem, insignem utrumque per- | 5 |
| fidia in nos aut fide. Arminius turbator Germaniae, Segestes | |
| parari rebellionem saepe alias et supremo convivio, post | |
| quod in arma itum, aperuit suasitque Varo ut se et Armi- | |
| nium et ceteros proceres vinciret: nihil ausuram plebem | |
| principibus amotis; atque ipsi tempus fore quo crimina et | 10 |
| innoxios discerneret. sed Varus fato et vi Armini cecidit: | |
| Segestes quamquam consensu gentis in bellum tractus discors | |
| manebat, auctis privatim odiis, quod Arminius filiam eius | |
| alii pactam rapuerat: gener invisus inimici soceri; quaeque | |
| apud concordes vincula caritatis, incitamenta irarum apud | 15 |
| infensos erant. |