| Sub idem tempus levi initio atrox caedes orta inter | 14.17.1 |
| colonos Nucerinos Pompeianosque gladiatorio spectaculo | |
| quod Livineius Regulus, quem motum senatu rettuli, edebat. | |
| quippe oppidana lascivia in vicem incessentes probra, dein | |
| saxa, postremo ferrum sumpsere, validiore Pompeianorum | 5 |
| plebe, apud quos spectaculum edebatur. ergo deportati sunt | |
| in urbem multi e Nucerinis trunco per vulnera corpore, ac | |
| plerique liberorum aut parentum mortis deflebant. cuius | |
| rei iudicium princeps senatui, senatus consulibus permisit. | |
| et rursus re ad patres relata, prohibiti publice in decem | 10 |
| annos eius modi coetu Pompeiani collegiaque quae contra | |
| leges instituerant dissoluta; Livineius et qui alii seditionem | |
| conciverant exilio multati sunt. |