| Rex Icenorum Prasutagus, longa opulentia clarus, | 14.31.1 |
| Caesarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio | |
| ratus regnumque et domum suam procul iniuria fore. quod | |
| contra vertit, adeo ut regnum per centuriones, domus per | |
| servos velut capta vastarentur. iam primum uxor eius Bou- | 5 |
| dicca verberibus adfecta et filiae stupro violatae sunt: prae- | |
| cipui quique Icenorum, quasi cunctam regionem muneri | |
| accepissent, avitis bonis exuuntur, et propinqui regis inter | |
| mancipia habebantur. qua contumelia et metu graviorum, | |
| quando in formam provinciae cesserant, rapiunt arma, com- | 10 |
| motis ad rebellationem Trinobantibus et qui alii nondum | |
| servitio fracti resumere libertatem occultis coniurationibus | |
| pepigerant, acerrimo in veteranos odio. quippe in coloniam | |
| Camulodunum recens deducti pellebant domibus, exturba- | |
| bant agris, captivos, servos appellando, foventibus impo- | 15 |
| tentiam veteranorum militibus similitudine vitae et spe | |
| eiusdem licentiae. ad hoc templum divo Claudio constitu- | |
| tum quasi arx aeternae dominationis aspiciebatur, delectique | |
| sacerdotes specie religionis omnis fortunas effundebant. | |
| nec arduum videbatur excindere coloniam nullis munimentis | 20 |
| saeptam; quod ducibus nostris parum provisum erat, dum | |
| amoenitati prius quam usui consulitur. |