| Igitur cupido Caesarem invadit solvendi suprema | 1.61.1 |
| militibus ducique, permoto ad miserationem omni qui | |
| aderat exercitu ob propinquos, amicos, denique ob casus | |
| bellorum et sortem hominum. praemisso Caecina ut | |
| occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido | 5 |
| paludum et fallacibus campis inponeret, incedunt maestos | |
| locos visuque ac memoria deformis. prima Vari castra lato | |
| ambitu et dimensis principiis trium legionum manus osten- | |
| tabant; dein semiruto vallo, humili fossa accisae iam reli- | |
| quiae consedisse intellegebantur: medio campi albentia ossa, | 10 |
| ut fugerant, ut restiterant, disiecta vel aggerata. adiace- | |
| bant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis | |
| arborum antefixa ora. lucis propinquis barbarae arae, apud | |
| quas tribunos ac primorum ordinum centuriones macta- | |
| verant. et cladis eius superstites, pugnam aut vincula | 15 |
| elapsi, referebant hic cecidisse legatos, illic raptas aquilas; | |
| primum ubi vulnus Varo adactum, ubi infelici dextera et | |
| suo ictu mortem invenerit; quo tribunali contionatus Armi- | |
| nius, quot patibula captivis, quae scrobes, utque signis et | |
| aquilis per superbiam inluserit. | 20 |