| Varius sermo et ad metum atque iram accommodatus | 14.62.1 |
| terruit simul audientem et accendit. sed parum valebat | |
| suspicio in servo et quaestionibus ancillarum elusa erat. | |
| ergo confessionem alicuius quaeri placet cui rerum quoque | |
| novarum crimen adfingeretur. et visus idoneus maternae | 5 |
| necis patrator Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, | |
| praefectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore | |
| odio, quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes | |
| aspiciuntur. igitur accitum eum Caesar operae prioris | |
| admonet: solum incolumitati principis adversus insidiantem | 10 |
| matrem subvenisse; locum haud minoris gratiae instare si | |
| coniugem infensam depelleret. nec manu aut telo opus: | |
| fateretur Octaviae adulterium. occulta quidem ad praesens | |
| sed magna ei praemia et secessus amoenos promittit, vel, si | |
| negavisset, necem intentat. ille insita vaecordia et facilitate | 15 |
| priorum flagitiorum plura etiam quam iussum erat fingit | |
| fateturque apud amicos quos velut consilio adhibuerat | |
| princeps. tum in Sardiniam pellitur ubi non inops exilium | |
| toleravit et fato obiit. |