| Ac puella vicesimo aetatis anno inter centuriones | 14.64.1 |
| et milites, praesagio malorum iam vitae exempta, nondum | |
| tamen morte adquiescebat. paucis dehinc interiectis diebus | |
| mori iubetur, cum iam viduam se et tantum sororem | |
| testaretur communisque Germanicos et postremo Agrippinae | 5 |
| nomen cieret, qua incolumi infelix quidem matrimonium | |
| sed sine exitio pertulisset. restringitur vinclis venaeque | |
| eius per omnis artus exolvuntur; et quia pressus pavore | |
| sanguis tardius labebatur, praefervidi balnei vapore enecatur. | |
| additurque atrocior saevitia quod caput amputatum latum- | 10 |
| que in urbem Poppaea vidit. dona ob haec templis decreta | |
| quem ad finem memorabimus? quicumque casus temporum | |
| illorum nobis vel aliis auctoribus noscent, praesumptum | |
| habeant, quoties fugas et caedes iussit princeps, toties | |
| grates deis actas, quaeque rerum secundarum olim, tum | 15 |
| publicae cladis insignia fuisse. neque tamen silebimus si | |
| quod senatus consultum adulatione novum aut patientia | |
| postremum fuit. |