| Haec plures ut formidine regis et Corbulonis minis | 15.6.1 |
| patrata ac magnifica extollebant: alii occulte pepigisse | |
| interpretabantur ut omisso utrimque bello et abeunte | |
| Vologese Tigranes quoque Armenia abscederet. cur enim | |
| exercitum Romanum a Tigranocertis deductum? cur de- | 5 |
| serta per otium quae bello defenderant? an melius hiberna- | |
| visse in extrema Cappadocia, raptim erectis tuguriis, quam | |
| in sede regni modo retenti? dilata prorsus arma ut Volo- | |
| geses cum alio quam cum Corbulone certaret, Corbulo | |
| meritae tot per annos gloriae non ultra periculum faceret. | 10 |
| nam, ut rettuli, proprium ducem tuendae Armeniae popo- | |
| scerat, et adventare Caesennius Paetus audiebatur. iamque | |
| aderat, copiis ita divisis ut quarta et duodecima legiones | |
| addita quinta, quae recens e Moesis excita erat, simul | |
| Pontica et Galatarum Cappadocumque auxilia Paeto oboe- | 15 |
| dirent, tertia et sexta et decima legiones priorque Syriae | |
| miles apud Corbulonem manerent; cetera ex rerum usu | |
| sociarent partirenturve. sed neque Corbulo aemuli patiens, | |
| et Paetus, cui satis ad gloriam erat si proximus haberetur, | |
| despiciebat gesta, nihil caedis aut praedae, usurpatas | 20 |
| nomine tenus urbium expugnationes dictitans: se tributa | |
| ac leges et pro umbra regis Romanum ius victis imposi- | |
| turum. |