| Memmio Regulo et Verginio Rufo consulibus natam | 15.23.1 |
| sibi ex Poppaea filiam Nero ultra mortale gaudium accepit | |
| appellavitque Augustam dato et Poppaeae eodem cogno- | |
| mento. locus puerperio colonia Antium fuit, ubi ipse gene- | |
| ratus erat. iam senatus uterum Poppaeae commendaverat | 5 |
| dis votaque publice susceperat, quae multiplicata exoluta- | |
| que. et additae supplicationes templumque fecunditatis et | |
| certamen ad exemplar Actiacae religionis decretum, utque | |
| Fortunarum effigies aureae in solio Capitolini Iovis locaren- | |
| tur, ludicrum circense, ut Iuliae genti apud Bovillas, ita | 10 |
| Claudiae Domitiaeque apud Antium ederetur. quae fluxa | |
| fuere, quartum intra mensem defuncta infante. rursusque | |
| exortae adulationes censentium honorem divae et pulvinar | |
| aedemque et sacerdotem. atque ipse ut laetitiae, ita maeroris | |
| immodicus egit. adnotatum est, omni senatu Antium sub | 15 |
| recentem partum effuso, Thraseam prohibitum immoto animo | |
| praenuntiam imminentis caedis contumeliam excepisse. | |
| secutam dehinc vocem Caesaris ferunt qua reconciliatum se | |
| Thraseae apud Senecam iactaverit ac Senecam Caesari gra- | |
| tulatum: unde gloria egregiis viris et pericula gliscebant. | 20 |