Fuere qui prodita coniuratione, dum auditur Mili-
|
15.59.1
|
chus, dum dubitat Scaevinus, hortarentur Pisonem pergere
|
|
in castra aut rostra escendere studiaque militum et populi
|
|
temptare. si conatibus eius conscii adgregarentur, secu-
|
|
turos etiam integros; magnamque motae rei famam, quae
|
5
|
plurimum in novis consiliis valeret. nihil adversum haec
|
|
Neroni provisum. etiam fortis viros subitis terreri, nedum
|
|
ille scaenicus, Tigellino scilicet cum paelicibus suis comi-
|
|
tante, arma contra cieret. multa experiendo confieri quae
|
|
segnibus ardua videantur. frustra silentium et fidem in tot
|
10
|
consciorum animis et corporibus sperare: cruciatui aut
|
|
praemio cuncta pervia esse. venturos qui ipsum quoque
|
|
vincirent, postremo indigna nece adficerent. quanto lauda-
|
|
bilius periturum, dum amplectitur rem publicam, dum
|
|
auxilia libertati invocat. miles potius deesset et plebes
|
15
|
desereret, dum ipse maioribus, dum posteris, si vita prae-
|
|
riperetur, mortem adprobaret. immotus his et paululum in
|
|
publico versatus, post domi secretus, animum adversum
|
|
suprema firmabat, donec manus militum adveniret quos
|
|
Nero tirones aut stipendiis recentis delegerat: nam vetus
|
20
|
miles timebatur tamquam favore imbutus. obiit abruptis
|
|
brachiorum venis. testamentum foedis adversus Neronem
|
|
adulationibus amori uxoris dedit, quam degenerem et sola
|
|
corporis forma commendatam amici matrimonio abstulerat.
|
|
nomen mulieri Satria Galla, priori marito Domitius Silus:
|
25
|
hic patientia, illa impudicitia Pisonis infamiam propagavere.
|
|