| Fuere qui prodita coniuratione, dum auditur Mili- | 15.59.1 |
| chus, dum dubitat Scaevinus, hortarentur Pisonem pergere | |
| in castra aut rostra escendere studiaque militum et populi | |
| temptare. si conatibus eius conscii adgregarentur, secu- | |
| turos etiam integros; magnamque motae rei famam, quae | 5 |
| plurimum in novis consiliis valeret. nihil adversum haec | |
| Neroni provisum. etiam fortis viros subitis terreri, nedum | |
| ille scaenicus, Tigellino scilicet cum paelicibus suis comi- | |
| tante, arma contra cieret. multa experiendo confieri quae | |
| segnibus ardua videantur. frustra silentium et fidem in tot | 10 |
| consciorum animis et corporibus sperare: cruciatui aut | |
| praemio cuncta pervia esse. venturos qui ipsum quoque | |
| vincirent, postremo indigna nece adficerent. quanto lauda- | |
| bilius periturum, dum amplectitur rem publicam, dum | |
| auxilia libertati invocat. miles potius deesset et plebes | 15 |
| desereret, dum ipse maioribus, dum posteris, si vita prae- | |
| riperetur, mortem adprobaret. immotus his et paululum in | |
| publico versatus, post domi secretus, animum adversum | |
| suprema firmabat, donec manus militum adveniret quos | |
| Nero tirones aut stipendiis recentis delegerat: nam vetus | 20 |
| miles timebatur tamquam favore imbutus. obiit abruptis | |
| brachiorum venis. testamentum foedis adversus Neronem | |
| adulationibus amori uxoris dedit, quam degenerem et sola | |
| corporis forma commendatam amici matrimonio abstulerat. | |
| nomen mulieri Satria Galla, priori marito Domitius Silus: | 25 |
| hic patientia, illa impudicitia Pisonis infamiam propagavere. |