| Fama fuit Subrium Flavum cum centurionibus occulto | 15.65.1 |
| consilio neque tamen ignorante Seneca destinavisse ut post | |
| occisum opera Pisonis Neronem Piso quoque interficere- | |
| tur tradereturque imperium Senecae, quasi insontibus clari- | |
| tudine virtutum ad summum fastigium delecto. quin et | 5 |
| verba Flavi vulgabantur, non referre dedecori si citharoedus | |
| demoveretur et tragoedus succederet, quia ut Nero cithara, | |
| ita Piso tragico ornatu canebat. |