| Pervaserat interim circumventi exercitus fama et | 1.69.1 |
| infesto Germanorum agmine Gallias peti, ac ni Agrippina | |
| inpositum Rheno pontem solvi prohibuisset, erant qui id | |
| flagitium formidine auderent. sed femina ingens animi | |
| munia ducis per eos dies induit, militibusque, ut quis inops | 5 |
| aut saucius, vestem et fomenta dilargita est. tradit C. | |
| Plinius, Germanicorum bellorum scriptor, stetisse apud | |
| principium ponti laudes et grates reversis legionibus ha- | |
| bentem. id Tiberii animum altius penetravit: non enim | |
| simplicis eas curas, nec adversus externos <studia> militum | 10 |
| quaeri. nihil relictum imperatoribus, ubi femina manipu- | |
| los intervisat, signa adeat, largitionem temptet, tamquam | |
| parum ambitiose filium ducis gregali habitu circumferat | |
| Caesaremque Caligulam appellari velit. potiorem iam apud | |
| exercitus Agrippinam quam legatos, quam duces; conpressam | 15 |
| a muliere seditionem, cui nomen principis obsistere non qui- | |
| verit. accendebat haec onerabatque Seianus, peritia morum | |
| Tiberii odia in longum iaciens, quae reconderet auctaque | |
| promeret. |