| Igitur Artabanus Arsacidarum e sanguine apud Dahas | 2.3.1 |
| adultus excitur, primoque congressu fusus reparat viris re- | |
| gnoque potitur. victo Vononi perfugium Armenia fuit, vacua | |
| tunc interque Parthorum et Romanas opes infida ob scelus | |
| Antonii, qui Artavasden regem Armeniorum specie ami- | 5 |
| citiae inlectum, dein catenis oneratum, postremo interfe- | |
| cerat. eius filius Artaxias, memoria patris nobis infensus, | |
| Arsacidarum vi seque regnumque tutatus est. occiso Ar- | |
| taxia per dolum propinquorum datus a Caesare Armeniis | |
| Tigranes deductusque in regnum a Tiberio Nerone. nec | 10 |
| Tigrani diuturnum imperium fuit neque liberis eius, quam- | |
| quam sociatis more externo in matrimonium regnumque. |