| Igitur huc intendit, missis ad census Galliarum P. | 2.6.1 |
| Vitellio et C. Antio. Silius et Anteius et Caecina fabrican- | |
| dae classi praeponuntur. mille naves sufficere visae pro- | |
| perataeque, aliae breves, angusta puppi proraque et lato | |
| utero, quo facilius fluctus tolerarent; quaedam planae | 5 |
| carinis, ut sine noxa siderent; plures adpositis utrimque | |
| gubernaculis, converso ut repente remigio hinc vel illinc | |
| adpellerent; multae pontibus stratae, super quas tormenta | |
| veherentur, simul aptae ferendis equis aut commeatui; velis | |
| habiles, citae remis augebantur alacritate militum in speciem | 10 |
| ac terrorem. insula Batavorum in quam convenirent prae- | |
| dicta, ob facilis adpulsus accipiendisque copiis et transmit- | |
| tendum ad bellum opportuna. nam Rhenus uno alveo | |
| continuus aut modicas insulas circumveniens apud princi- | |
| pium agri Batavi velut in duos amnis dividitur, servatque | 15 |
| nomen et violentiam cursus, qua Germaniam praevehitur, | |
| donec Oceano misceatur: ad Gallicam ripam latior et pla- | |
| cidior adfluens (verso cognomento Vahalem accolae dicunt), | |
| mox id quoque vocabulum mutat Mosa flumine eiusque | |
| inmenso ore eundem in Oceanum effunditur. | 20 |